- HOLOSERICA Vestis
- HOLOSERICA Vestisprimo Romanorum Heliogabalo in usu fuit. Unde Spartian. de illo ait, Primum Rom. serciam vestem, i. e. hosolericam, cum antea subserica in usu esset, in qua stamen ex lino, subtemen sericum erat, induisse. De eadem Vopisc. in Aurel. Vestem holosericam neque ipse in vestiario habuit, neque alteri utendam dedit. Et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, ille respondit: Absit ut auro fila pensentur. Libra enim auri tunc libra serici fuit. Iam Caesarem tamen Dio l. 43. ludis theatrum velis sericis texisle sive Hoiosericis scribit, cum ait: Τοῦτο δὲ ὕφαςμα χλιδῆς βαρβάρου ἐςτὶν ἔργον, καὶ παῤ ἐκείνων καὶ πρὸς ἡμᾶς οῦς τρυφην` τὼ πάνυ γυνναικῶν περιττην` ἐςπεφοίτηκεν, Sericum quo Theatrum Caesar velavit, fuit textura barbaricae luxuriae, ad supervacuum luxum Romanarum mulierum advecta. Idem postea l. 59. de Caligula, καὶ ἐπ᾿ αὐτῷ, inquit, χλαμύδα ςηρικην` ἁλουργῆ ἐπενέδυ, Et super ipsam, Chlamydem sericam purpurei coloris induit. Et paulo infra, Α῎λλως δὲ δὴ ἔν τε τῇ ςηρικῇ καὶ εν τῇ νικητηρία ςκευῇ ὡς πλήθει ἐδημοςίευεν, Ut plurimum in serico vestitu, aut triumphali ornatu, in publico versabatur etc. Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. l. I. c. 20. Apud Graecos rarus serici usus, Id. Part. II. l. 4. c. 11. Vide quoque infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.